- AENOCAUMA
- AENOCAUMAmons excelsus Aethiopiae versus meridiem, aeternis ignibus ardens. Mela l. 3. c. 9. Sed hodie in plerisque exemplaribus Θεῶν ὄχημα legitur. Ex Annonis Periplo hausit Pomponius, qui tamen non dicit hunc montem perpetuis ignibus flagare, sed noctu tantum talem apparuisse, verba eius haec sunt, Τέτταρας δὲ ἡμέρας φερόμενοι, νυκτὸς την` γῆν ἀφεωρῶμεν φλογὸς μεςτην´, εν μέσῳ δ᾿ ην᾿ ἠλίβατόν τι πῦρ τῶ ἄλλων μεῖζον, ἀπτάμενον, ὡς ἐδόκει τῶν ἄςτρων. τοῦτο δ᾿ ἡμέρας ὄρος ἐφαίνετο μέγιςτον, Θεῶν ὄκημα καλούμενον. Mons iste hodie Sierra Liona appellatur. Adeo altus, ut a ducentis et amplius milib. passuum nonnumquam sit conspicuus. Latera eius perpetuo virent odoratis omnis generis arboribus; vertex aeternis incingitur nebulis, quas ne ardentissimus quidem Sol unquam dispellere, ac vix perrumpere possit. Hinc fit ut continuis fulminibus ac tonittuis, nocut praesertim, percutiatur, quorum fragor a navigantibus ad 50. milia passum exaudiri potest. Sontum istum Lusitani assimulârunt leonum rugitui, ac ea propter monti nomen indidêre Sierra Liona. Is. Voss. in Obervat ad Melae loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.